monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 59, 4
Sunt qui in alteram partem a via veritatis, sed non minore labantur errore, cum Scriptura praecipiat via regia gradiendum, et neque ad dexteram neque ad sinistram ab ea divertendum. Qui, a tertia decima luna usque ad vigesimam Dominicum Paschae observandum decernendo, praeoccupant saepius initium paschae legalis, dum quod ipsa in decima quarta luna fieri statuit, illi in decimam tertiam convertunt; et quod de vigesima statuit, sanctam eam et celeberrimam consecrans, quasi haec ad pascha minime pertineat, funditus contemnunt. Quos inter alios fidei et actionis catholicae defensores etiam beatus Theophilus, Alexandrinae antistes Ecclesiae, manifesta ratione devincit, scribens imperatori Theodosio maiori: 'Sed quia accidere, inquit, interdum solet ut occasione decimae quartae lunae mensis primi nonnulli in errorem cadant, si decima quarta ipsa luna in Dominicum diem veniat, quo facto, necesse est iam ieiunium solvi Sabbati die, quando decima tertia luna venire monstratur, et incipimus legi contraria facere.